- ARCHIPELAGUS S. Lazari
- ARCHIPELAGUS S. Lazaripars Oceani Orientalis ob plurimas sparsas Insulas sic dicta; versus Latronum Insul. Veniunt nempe hôc nomine Insulae, a sinu Bengalensi, usque ad Moluccas et Philippinas, omnes uberrimô aromatum proventu eoque commerciis Europaeorum percelebres. Potiores harum sunt: Sumatra, Iava maior, Borneum, Moluccae, Amboina, Banda et Phlippinae, de quibus vide suis locis. Addam solum, incolas Philippinarum, quae extremum in hoc Archipelagolocum tenent, avidius Christianam religionem fuisse am plexos, quam reliqui Insulani, et plerosque iam eam profiteri, Auctor Anonym. Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.